Hereo Alias
Nec sane haec sola pernicies orientem diversis
cladibus adfligebat. Namque et Isauri,
quibus est usitatum saepe pacari saepeque
inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis
occultis et raris, alente inpunitate adulescentem
in peius audaciam ad bella gravia
proruperunt, diu quidem perduelles spiritus
inrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate
perciti vehementer, ut iactitabant,
quod eorum capiti quidam consortes apud
Iconium Pisidiae oppidum in amphitheatrali
spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt
praeter morem.